monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 3, 6
(Contra.) IUNI GALLIONIS [contra]. Expeditae partes vestrae sunt: utrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimittere. MENTONIS. Iste adsuevit carere liberis; ego, etiamsi unum accipiam, tamen necesse est torquear: duobus adsuevi. Quid(quid) umquam commisi, et habes domi, quos de me interroges, nihil umquam sine illis feci nisi indicium. Vim vocas quae te patrem fecit? Sine herede ero, qui paulo (ante) habui filios duos tales, ut ex illis vel unus quoilubet satis sit? POMPEI SILONIS. Videte, quam modeste agam: ego sustuli, ego educavi, ego reddidi: iste eligat.